Path:
De Platonicae et Stoicae doctrinae affinitate. Scripsit. O. Weissenfels

Full text: Festschrift zur Feier des 200jährigen Bestehens des Königlichen Französischen Gymnasiums / Grünwald, Eugen (Public Domain)

‘16 
ingruunt, incommodis. Nonne igitur concedunt fortunae se tamen non 
potuisse omnis intercludere aditus? At qui saplens mortem sibi con 
sciscendi consilium injit, non succubuisse fortunae putandus est, sed 
vincendo lassus est taedetque eum vincere. Haec si nobiscum repu: 
tamus, minus magno intervallo ista voluntariae mortis licentia, quam 
Zeno suis concedebat, ab eis, quae Socrates in Phaedone Pythagoram 
secutus de eadem re profitetur, seiuncta est. Nam Socrati, ut ab: 
solveretur, non necessarium erat ad preces descendere viro ac philo- 
sopho indignas. Immo si pauca suffragia aliter cecidissent, non 
condemnatus esset capitis. Quam autem facile paucorum sibi ex eis, 
qui inter judices sedebant, animos conciliavisset, si non liberrima usus 
loquendi contumacia id ipsum egisset, ut eos lacesseret, penes quos 
vitae mortisque suae sciebat petestatem esse. Quis vero sibi persuadeat 
imprudenter id illum liberalique animi impetu abreptum fecisse? 
Immo vilissimam putabat vitam quaeque vivendi isto labore quamvis 
exiguo parum digna esset, si in eo, quod quisque maxime suum 
putaret, impediretur. Intellegebat autem se neque apud Athenienses 
neque in ulla alia civitate vitam diu posse vivere suis moribus suae 
que indoli convenientem. Cum igitur ilo, quod a deo sibi datum 
esse sentiret, negotio animos formandi atque virtutis veritatisque 
studium in eis excitandi perfunctus esset, senex factus ingravescentibus 
illius muneris in dies difficultatibus ipse quoque Socrates revera 
gaudere videbatur, quod moriendi occasionem nactus esset. Certe 
impium dicebat esse mortem sibi consciscere, sed qui nihil fecit ad 
vitandam mortem, cum facile posset vitare, quodammodo putandus 
est mortem sibi conscivisse. Ac ne ipsius quidem Platonis, quas in 
Phaedone facit explicari a Socrate, rationibus consequens est, ut 
acriter pro vita, cum in periculo est, propugnetur. An non id ipsum 
maxime optandum esse profitetur, uf sensim corporis vita exstinguatur 
laxandis istis, quibus anima alligata est, vinculis? 
Illa, quam Plato profitetur, vitae contemptio facılem habet ex 
plicationem. Pallent enim omnia, quae sensibus subiecta sunt, 
umbrarumque sunt similia prae illo idearum splendore. Opera igitur 
danda est, ut anima ab huius vitae errore revocetur eoque redeat, 
unda olim ad imperfecta ista continuisque mutationibus turbata 
descendit. Ilud non explicatur, qui potuerit olim fieri, ut ipsa 
indignam cum corpore iniret societatem, sed inita societate intellegitur 
ımnem salutis spem in illo desiderio ad ideas redeundi positam esse.
	        
Top of page
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.