Path:
De Platonicae et Stoicae doctrinae affinitate. Scripsit. O. Weissenfels

Full text: Festschrift zur Feier des 200jährigen Bestehens des Königlichen Französischen Gymnasiums / Grünwald, Eugen (Public Domain)

99 
tionibus ab Arriano collectis atque compositis, horum potissimum 
librorum norma sequenda est, si vis quaerere quae Platonica et Stoica 
doctrina habeant communia. Ac primum quidem vel qui e longinquo 
adspiciunt, vident utrosque commendare vitam vulgari quamque 
plerique omnes ipsa quasi natura duce sequuntur contrariam. Quod 
ipsum, ut significaret, suam Platc quam -2rfectam iudicabat, vitam 
vocavit mortem. Minus aperte, sed * = fere significantibus verbis 
Stoici, ut vitam vivas homine dignam, av 6ueribus istis te revocant, 
quae non solum temere et in diem viventibus, sed etiam consideratis 
hominibus ad vitam exaedificandam, ornandam, exhilarandam utilia 
ac paene necessar’. ° lentur. Austerae utraque vita videtur sancti- 
tatis esse atque Lu” °nae naturae modum excedere. Atque in Platonis 
quidem Phaedon:‘ sius doctrinae, ut ita dicam, fit necessitate, ut 
talis vita vivends videatur. Qualem qui dubitant amplecti, horum 
non tam infirma et inconstans est voluntas, sed caeca ad veritatem 
eorum est mens. Idem explicat unde natus sit vulgaris ille error 
omnia sua consilia ad inanis vitae speciem referentium ac pro veri- 
tate umbras sectantium. Stoicae doctrinae minus altae sunt radices, 
sed eandem fere Epictetus describit vitae perfectionem a vulgaris 
vitae desideriis alienissimam. Secundum Platonem qui plus videant 
et in rerum et in ipsorum natura, hos ipsas potius ideas quam male 
expressas idearum imagines et in cogitando et in agendo sectari con- 
sentaneum est. Stoici vero non dubitant de rerum oculis corporis 
subiectarum veritate eidemque docent mirabilem esse hulus ipsius 
mundi, qui sub sensus cadit, concentum. Miretur igitur quispiam, 
quod quae sapientissimi dei arte cum tanta sollertia ad tantam per- 
fectionem concedunt exculta esse, tamen veri hominis studio non 
digna iudicant, Quid quod plurimis persequuntur, quanta admiratione 
sit digna corporis conformatio quamque perfectus sit omnium partium 
concentus eidemque clamant vilissimum esse corpus, non audienda 
esse eius desideria, turpissimam servire servitutem qui corpori inser- 
viant. Quoniam igitur carent idearum illa doctrina, quibus tandem 
freti rationibus tantam eorum ipsorum, quae sapientisime concedunt 
a deo facta esse, profitentur contemptionem? Qualia tandem sunt 
illa tam insignia et excelsa, prae quibus haec tanta rerum bonorumque 
pulchritudo atque varietas hominum ardore ac studio videtur indigna? 
Apparet Stoicos nullam aliam ob causam quam ut optime 
vossent demonstrare omnia a deis econstituta esse. illam humanae
	        
Top of page
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.