Path:
De Platonicae et Stoicae doctrinae affinitate. Scripsit. O. Weissenfels

Full text: Festschrift zur Feier des 200jährigen Bestehens des Königlichen Französischen Gymnasiums / Grünwald, Eugen (Public Domain)

19 
quaesivisse cum eximia, ne dicam nimia subtilitate; attamen de 
gravissimis cognitionis partibus nihil certi disputant, ita ut de vera 
eorum sententia vel hodie magna saepe sit doctorum dubitatio. 
Profecto facile est dicere, quid primis, quae statuerant, cognitionis 
elementis consequens fuerit. At hoc ipsum summam habet admi- 
rationem, quod qui cum tanta constantia et perspieuitate illam de 
moribus doctrinam excoluerunt eidem in gua cognoscendi ratione 
tam multa incohata et obscura reliquerunt. Veluti singularem praebet 
difficultatem eorum de communibus notionibus doctrina, quas graece 
vocant xowde Evvolas. De qua re copiosissime nuper disputavit 
A. Bonhöffer permultis undique congestis testimoniis. Paucis et cum 
ea, quae solet, perspicuitate Zeller illius quaestionis difficultates 
explicavit. !) 
'\ Cf. Bonhöffer, Epictet u, die Stoa p. 187—222. Zeller, Philosophie 
der Griechen IIIa, 74 et seqg. W. Luthe, Die Erkenntnislehre der Stoiker. 
Lipsiae 1890. Cum omnem scientiam dixissent per sensuum portas in mentem 
intrare, profecto non licuit Stoicis insitas statuere notiones. Nam quanquam 
mentis est materiam a sensibus oblatam tractare ac quasi formare, ita ut ex- 
pressae nascantur rerum imagines certaeque notiones, tamen cum illis, quae 
coguiltionis suae fundamenta voluerunt esse, apparet pugnare, si quis Stoicus 
Joquitur de notionibus omnibus innatis et in animo quasi insculptis. Confitetur 
Zeller quaedam sic dici a Stoicis, ut tales communes illae naturalesque notiones 
videantur, sed quia hanc explicationem nullo modo cum Stoicae cognitionis rati- 
onibus censet posse conciliari, communes ab illis eas significarı mavult notiones, 
quae secundum communis omnium intellegentiae leges eaedem in omnium animis 
ex rerum usu perceptarum materia nascantur negatque vel summas boni at dei 
notiones ullam posse aliam Stoicis videri habere originem. Naturales has vocari 
(gucıxde) opponique notionibus via et ratione inventis ac quasi artificiosis 
(reywexais), € quibus certa constet scientia. Quod quoniam tantum tribuerint 
naturae, quam optimam ducem putabant culusque vera iudicia opinionum Com- 
mentis opponebant, debuisse eos omni modo operam dare, ut naturales illas 
communesque cum artificiosis et via ac ratione inventis notionibus consentire 
ostenderent. Id ipsum quis non videt Stoicis saepe difficilimum fuisse, quippe 
qui ipsi tam multa mirabiliter (zapddofa) et a communi omnium intellegentia 
abhorrentia dixerint? 
At illae notiones non solum physicae vocantur a Graecis scriptoribus, sed 
etiam insitae (Z&ugutor). Veluti Plutarchus (De repugnantiis Stoicis, 17) in eodem 
capite quos modo xowds vocavit zpolnweiws, paulo post Sugütous VOCAt TO0AHWEN. 
Atque Ciceronem quoque manifestum est obscuras illas quidem atque incohatas, 
sed ab ipsa natura animo impressas notiones Stoicis tribuisse. Concedo huius 
auctoritati non ita multum in tali re tribuendum esse, non quo nihil eum, ut 
eius hodie videtur obtrectatoribus, in Graecorum philosophia putem vidisse, sed 
UTT*
	        
Top of page
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.