Path:
De Platonicae et Stoicae doctrinae affinitate. Scripsit. O. Weissenfels

Full text: Festschrift zur Feier des 200jährigen Bestehens des Königlichen Französischen Gymnasiums / Grünwald, Eugen (Public Domain)

18 
Quid autem est üllrd. quod vel maxime in his Stoicum videatur? 
Sunt austerissimae illae 2 moribus et de vera vitae perfectione dis- 
putationes. Has epim gsi respicio, multis locis mihi proxime illi 
videntur ad Platonicae philosophiae similitudinem accedere, quamvis 
multa dicant ab idearum doctrina abhorrentia, ad quam omnia ab 
hoc constat referri. Rationibus enim probandi quanquam differunt, 
tamen utrisque, et Platonicis et Stoicis, eadem videtur vitae perfectio. 
Idque ex nullo Platonis dialogo, ne Philebo quidem excepto, melius 
puto intellegi, quam ex eis, quae ultimo vitae die Socratem in 
Phaedone de animae immortalitate facit disputantem. Cum illa 
igitur, quae in hoc dialogo perfectae vitae adumbratur imagine com- 
paremus perfectionis, qualem Stoici proponebant, speciem. 
Ac de corpore quidem idem fere eis videtur placuisse. Docebant 
certe Stoici, idque non minus confidenter quam KEpicurus, veri 
nuntios esse sensus negabantque quicquam posse esse in mente, quod 
non antea fuisset in sensu, sed de corpore corporisque desiderlis cum 
eadem contemptione loquebantur atque Socrates in Phaedone. Dixerit 
quispiam, qui tantum in cognitione corpori se profiterentur debere, 
eis non licuisse ita corpus despicere, ut nihil quasi ad nos pertinere 
et amiculi loco nobis esse dicerent'). At hac ipsa re probatur de 
stabilienda perfectae vitae firmitate magis eos sollicitos fuisse quam 
de doctrina ad summam subtilitatem excolenda. 
Stoici contra non dubitabant de sensuum iudiciis. Nam quan- 
quam ipsi quoque putabant mentis esse recte disponere atque inter- 
pretari quae a sensibus oblata erant, tamen non, ut Plato rebus 
sensuum opera perceptis inferiorem quandam, fallacem ac paene 
nullam tribuebant veritatem. Sensus cum Stoici putarent omnia 
veritatig semina continere et culusvis cognitionis esse fontes, Plato 
sensibus docebat et excitari verae scientiae memoriam et certam 
plenamque impediri cognitionem. Sic enim persuasum habet, quae 
vere sint, cum natura differant a sensuum natura (sunt enim vontd, 
oby öpartd), illa non cadere sub sensuum iudicia solaque mente 
vere posse cerni. 
Admodum simplicem Stoici praebent cognoscendi rationem, si 
comparamus cum Platonis. Concedo multa Chrysippum de his rebus 
ıy Epicteti dissert. I 25, 21: 75 rTeleutalov Yırwvdptov, T00T Bott TO 
ALL TOM.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.