Path:
De Platonicae et Stoicae doctrinae affinitate. Scripsit. O. Weissenfels

Full text: Festschrift zur Feier des 200jährigen Bestehens des Königlichen Französischen Gymnasiums / Grünwald, Eugen (Public Domain)

4 
Luctando enim, dum in corpore moratur, et impuris socli sui 
libidinibus obnitendo efficit anima, ut laxentur corporis vincula. Quod 
cum diu constanter fecit, tandem paene licet esse liberae, Plena 
vero libertas ei non datur nisi morte. Nam dum vivit, invita, quoniam 
hominem non fas est iniussu summi ducis, qui est deus, abire et 
semet ipsum interficere, corporis aliquantumı semper debet tribuere 
desiderlis. Sed in singulos dies vincula illa fiunt leviora. Quae 
vero aniıma corporis subiit imperia, aretioribus in singulos annos 
adstringitur vinculis atque sua eaque liberaliore excussa natura cor- 
poris quasi induit mentem. Vitae igitur hoc summum secundum 
Platonem propositum est, ut magis magisque animae corporis laxent 
vincula et dignae fiant, quae ut similes in meliorem illum idearum, 
ut breviter dieam, mundum recipiantur. 
Habetis Platonis de anima doetrinam e regione illiberalibus vul- 
garium hominum opinionibus omnia ad corporis desideria ac volup- 
tates referentium oppositam. De qua cum nobiscum reputamus, dubi- 
tamus utrum magis admiremur singularem altissimi ingenii audaciam 
an perfectam et cum summa subtilitate expressam omnium partium 
convenientiam. Nam et longissime his ab eis, quae vulgo coluntur 
ac magni fiunt, revocamur ad melioremque quendam mundum eumque 
cum arcanis naturae nostrae desiderlis mirum quantum concinentem 
abducimur et talia esse, si propius accessimus, confitemur, ut quamvis 
videantur mirabilia et cum licentia poeta quam ;hilosopho digniore 
excogitata, tamen, si prima concesseris, reliqua his esse omnia conse- 
quentia appareat. Ipsius autem veritatis 'hanc Plato in Republica 
(514 et seq.) docet esse condicionem, ut paucis illis, qui vere videant, 
exceptis debeat omnibus semper mirabilis atque inepta videri. KErroris 
enim plerique omnes obstrieti tenentur vinculis atque speluncarum 
incolis sunt similes vera luce non assuetis veracque lucis ne patientibus 
quidem. 
Ac primum quidem intuenti Plato nubes e% inania captare, 
sublimia sectari, omnla altius videtur exaggerare. Neque tamen omnibus 
rationibus computatis dici potest maiora poscere quam pro humanae 
naturae condicione. An suae voluntatis legem hominum vitae studet 
imponere? An speciosa usus verborum magnificentia eos, qui legunt, 
virtutis amore studet incendere, ut ea faciant, quae insitae pravitati 
contraria sint? Immo vero naturae humanae interpres sibi videtur 
ac non tamı docere quales debeant esse homines quam yuales sint.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.