RD
humanae naturae desiderlis contrariam. Atque ex philosophis nemo
apertius fortioribusque usus verbis monet, ne falsorum huilus vitae
bonorum ‘Necebris nos capi et irretiri patiamur quam divinus ille
Plato. An z2uius doctrinae sanctitatem proxime Stoici accesserunt,
quanquam hi quidem multo minus alta philosophiae suae fundamen-
ta iecerunt. Non ita multum tribuo singulis, ut ita dicam, Platonice
dietis, quae plurima inveniuntur apud Epictetum et Marcum Aure-
lium, sed ipsa Stoicae de moribus philosophiae capita tantas affırmo
praebere Platonicae doctrinae similitudines, ut quanquam qui Plato-
nem audiunt, ad finem tendunt longiore ab eo, quo sunt loco, seiun-
ctum intervallo, tamen Zenonis sectatores eundem vitae cursum tenere
putandi sint.
Tota Platonis philosophia singularem prae se fert et corporis et
huius vitae contemptionem. Quae tamen contemptio omnino caret
ista in malam omnia partem accipientium morositate. Neque enim
casu ille putat factum esse, ut longissime quae videmus absint a
perfectione, sed cur ita esse debeat, certis sibi videtur posse probare
rationibus. Atque illud quoque monendum est, quod non miseran-
dam putat esse hominum in inomija viventium condicionem. Immo
vero miseros vocat, qui bonorum, quae vulgo vocantur, capti atque
occaecati splendore non videant quam omnia illa, quae oculis gsubiecta
sunt quaeque corpore percipiuntur, sint vana umbrarumque similia.
Ad veram contra perfectionem negat posse adspirare nisi eos, qui
omnia terrestria esse incohata, adumbrata, imperfecta penitus cogno-
verint. Qui igitur reipublicae praefecti, quantum fieri potest, augen-
dis studeant vitae commoditatibus et exhilarandae vitae, secundum
Platonem non bene putandi sunt merere de civitate universoque ho-
minum genere, sed plus potius nocere civibus quam prodesse. Quid
enim talia sectando aliud efficiunt quam ut in hominum animis
quasi alatur perniciosissimus ille error falsa bona pro veris haben-
tium? Quo errore verae apparet salutis studium impediri.
In hane sententiam omnia dieta sunt, quae a Socrate disputantur
in prima Phaedonis parte. Plane novis ibi usus argumentis demon-
atrat!) veros philosophos, vel dum in vita sint, id ipsum semper
'y Plato, Phaedon 62C: Tods grduoigpous padiws Ay EdEAeı dry okE. —
64 A: "Oo0t tuyyavovan 60BGs ärtouevor OOgoRLAS +... 000Ey diko 8m dedouaw
5 drodyhoxew TE xal TEBvAyaAL.