AD SEX. PR0PERT1I EI.EGIARUM LIBRUM I’RIMUM.
89
Epod. XVI, 21. sq.: Ire, pedes quocunque ferent, quocunque per undas
Notus vocabit autprotervus Africus, cui loco addas Carm. I, 3. princ.
et Epod. IX, 3o. Neque roagis vero quolibet nobis cum verbo ire
copulate licet, quoniam Cynthia non quoquoversus; sed in Illyriam
navigatura erat. Hoc autem itinere respecto nos etiam ex angustiis,
in quas vitioso quolibet redacti sumus, perfacile eo liberabimus, quod
adverbium quo restituimus, ergo quolibet dividentes legimus vento, quo
übet, ire, qua ratione iter in Illyriam indicatur.
Ibid. 7. Tu pedibus tennis positas fuleire pruinas.
ln longe plurimis Cdd. ruinös pro pruinas reperitur, quod nonnulli
tantum- servarunt. Quamvis merum scripturae mendum satis palere
videatur, tarnen vv. dd., ut iam Burmannus animadvertit, in vera
huius versus lectione constituenda et explananda mirifice aestitarunt.
Immo idem iudicium etiamnunc repetere possumus. Princeps lectio-
nis fuleire ruinas patronus Hemsterhusius exstitit, quo iudice fuleire
hic idem ac preinerc et calcare sonal et voce ruinas designantur, quae-
cunque de coelo cadunt. Unde vero hocce coeli supplementum om-
nino petitum sit, cum ruinae sint innumerae et quaenam fuerint istae
res ex coelo delapsae, id nec Hemsterhusius demonstravit. nec quis-
quam, opinor, alius aperiet. Vicissim autem, quid Propertius scri-
pserit, plane declarari potest. Versu enim subsequente poeta interrogat:
Tu potes insolitas, Cynthia, ferre nivesr Ecquid vero arctius cohaereat
quam nix cum involucro suo glaciali sive pruina? Documento sunt
Lucret. Ill, 20: nix acri concreto pruina et Hör. Carm. III, 10, 7:
Vends el positas ut glaciet nives. Unde evidenter consequitur, nomen
pruinas Propertianum et ruinas absurdissimum esse. Quid autem
fuleire indicet? De eo ex tribus propemodum saeculis adhuc discep-
tatur. Plerique vv. dd. hoc verbum volunt vim calcandi habere,
quomodo dixerit Ovidius Met. II, 852. sq.: quam (nivem) nec vestigia
duri caleavere pedis. Sed fuleire illam vim revera habuisse nobis prorsus
incredibile videtur frustraque Herlzbergius adhibuit Pers. I, 78' An
tiopa aerumnis cor luctificabile fulta, ubi aerumnis fulta interpretatur
pressa aerumnis. Atqui aerumnis omnino non ad fulta, sed ad Pacu-
vianum luctificabile pertinet et fulta nihil est nisi sese susientans, sich
aufrecht erhaltend. Tota tarnen haec controversia exorta non esset, si
id vidissent interpretes, quod est aper.tissimum. Nimirum Propertius
hypallage usus pedibus teneris positas fuleire pruinas pro pedes teneros
positis fuleire pruinis non aliter dixit quam in I, 17, n: sicca mea fata
opponere ocellis pro meis fatis siccos ocellos opponere. Praeter multa alia
compares Ovid. Pont. I, 8, 53. Hör. Sat. I, 5, 9. II, 1, 56. II, 3, 274.
Verg. Ed. Ill, q3. Aen. Ill, 61. IV, 385. VI, 232.