Path:
Analecta critica et exegetica ad sex. propertii elegiarum librum primum. Particula prima. Scripsit O. Tappe

Full text: Festschrift zu dem funfzigjährigen Jubiläum der Königstädtischen Realschule zu Berlin (Public Domain)

88 
ANALECTA CR1T1CA ET EXEGETICA 
patris morte quaereretur et Nep. Pelop. 3, i: ut ne quaerere quidem 
de tanta re laborarint. Denique etiam Propertianum in durum dominum 
non est, ut placuit Lachmanno et visum est Herlzbergio, de dura do- 
minu, sed in dominae duritiam atque quaerimus tantummodo valet tnedi- 
fumur (Hör. Epist. II, 2, 76), necdum excogitumus. Cfr. Plaut. Pseud. 
I, 4, 9; Quaerit (poeta) quod nusquum est gentium, reperit tarnen. Ter. 
Heaut. IV. 2, 8: Nihil turn difficile est, quin quuercndo invcstiguri possit. 
Ibid. 15. sq. Te quoque si c er to puer hie concusserit arcu, 
Quod nolim nostros eviolasse decs. 
Amoris arcu corpus solum internum minimeque externum vul- 
nerabatur, id quod poetae multis locis memorarunt, cuius generis 
sunt I, 9, 21; pueri Miens arcum sentire medullis. Ovid. A. A. I, 21. sq.: 
qtiumvis (Amor) mca vulncret urcu pectora iaefatus excufiatque faces. Met. 
I, 52o: in vacuo quae (sagitta) vulnera peciore fecit. Verg. Aen. IV, 2: 
Vulnus alit (regina) vents et carpitur igni. Itaque nihil est, cur percusserit 
pro concusserit substituas, dummodo ne alterum verbum praeeunte 
Lachmanno mollwerit et de statu demerit, sed inccndcrit interpreteris, 
quemadmodum in luvenal. X, 327. sq.: Nee Sthenoboea minus quam 
Cressa excanduit et se concussere ambae. 
In pentametro plerique Lb. MSS. eviolasse et perpauci tantum 
evoluisse habent. Neutrum autem Propertianum est, licet eviolasse adeo 
a Lachmanno in edit. Berol. et evoluisse a multis criticis receptum 
sit, cum alii utrumque verbum corrigere studerent. Sunt sane baud 
pauci loci ad evoluisse vindicandum allati, cuncti vero ad Parcas 
spectant ideoque alieni sunt, quod poeta de düs, nec de deabus locutus 
est. Illi enim non volvunt, sicuti Parcae (Verg. Aen. I, 22), sed 
volunt, quod praeter alios Horatius Epist. I, 18, 108 et Carm. I, 12, 31 
(ubi vid. Bend.) contestatur. Est ergo evoluisse neutiquam sincerum 
et eviolasse modo verbum depravatum atque in integrum restituendum 
quod idem iam multimodis tentatum est, nondum tarnen sat proba- 
biliter. Malim igitur equidem mendosum eviolasse simpliciter in evigilasse 
(i. e. meditates esse) commutari. Similiter Propertius IV, 4, 86 dc 
love scripsit; Decrevit poenis invigilarc tuis. Ceterum totius penla- 
melri sententia est quod dii averruncent. qua poeta non sine ironia usus 
est, ut manifesto apparet ex I, 9, 1: Dicebam tibi ventures, irrisor (Pon- 
tice), amores. Cfr. 1, 2, 25: Non ego nunc vereor, ne sim tibi vilior istis. 
I, 11, 17: Non quia perspecta non es mihi cognita fama. 
Eleg. VIII, 4. Ut sine me vento quolibet ire veils. 
Burmanno obsequentes recentiores editores vento quolibet iungere 
solent, quasi vento cuiuslibet generis omnino in certum locum navi- 
gari possit. Gontrarium per se intelligitur nosque docet Horatius
	        
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.