Path:
Analecta critica et exegetica ad sex. propertii elegiarum librum primum. Particula prima. Scripsit O. Tappe

Full text: Festschrift zu dem funfzigjährigen Jubiläum der Königstädtischen Realschule zu Berlin (Public Domain)

82 
ANALECTA CRITICA ET EXEGETICA 
Eleg. 111, 16. Osculaque admota saniere et arma manu. 
Perversa explicaiione multi critici eo inducti sunt, ut hunc versum 
integerrimum misere corrumperent. Ita et anna iam J. F. Gronovius 
in ad ora atque nuper Baehrensius in avara immutavit, aliis pro arma 
vel rapta vel carpta vel car a vel grata supponentibus. Cur autem vox 
arma nobis offensioni sit, quandoquidem amor a poetis saepenumero 
cum militia collatus est? Exempla sunt Ovid. A. A. II, 233: Militiae 
species amor est. Amor. I, 9, i; Militat omnis amans et habet sua casfra 
Cupido. Hör. Carm. I, 6, 16. sq. proelia virginum sectis in iuvenes un- 
guibus acrium. III, 26, 2. sqq. militari non sine gloria: nunc arma de- 
functumque hello barbiton hie paries habebit. Tibull. II, 6, 2; Sit (Amor) 
comes et coüo fortiter arma (arcum et sagittas) gerat. Haecce vero 
arma, uti consentaneum est, dulcia erant, qualia Propertius III, 20, 20 
perhibet. Idcirco etiam admota manu nequaquam hic idem est atque 
ri adhibita, sed e contrario, quod iam ex v. i3 satis superque liquet, 
manu Iroiter tangente. 
Ibid. 35. sq. Tandem te nostro referens iniuria lecto 
Alterius clausis expulit e foribus? 
„Deliberandum est, inquit Lachmannus, quomodo quis e clausis 
foribus expellatur: mihi nondum liquet.“ Itaque Heinsium, qui rcppulit 
a foribus correxit, partim secutus aspulit a foribus suffecit, attamen in 
edit. Berol. expulit e foribus reposuit. Plane parem enim in modum 
Propertius scripsit I, i3, 2 (I, 19, 6); quod abrepto solus amorc vacem. 
1, 20, 2; id tibi ne vacuo defluat ex animo. Atque idem dicendi genus 
praeter alios poetas maxime Horatius frequentavit, velut Carm. I, 27, 
3. sq. 111, 16, 19. III, 23, 1. IV, 5, 21. IV, 9, 3o. sq. IV, 13, 24, sq. 
Epod. XI, 28. A. P. 3q6. Epist. I, 16, 24. I, 20, 21. Sat. I, 4, 118, sq. 
1, to, 71. II, 2, 55. II, 6, 106. Quin immo noster Schiller (Her. et 
Leand. str. 10) cecinit: Aber ihnen schloss auf neig Hekate den stummen 
Mund, quamobrem ad Ovid. Fast. V, q35: Terque manus puras 
fontana perluit unda Hertzbergius non debebat animadvertere, hocce 
exemplum ad nostros sensus paene absurdum videri, praesertim cum 
idem ab aliis nihilo discrepet atque adeo nosmet ipsi aeque dicti- 
temus etwas rein waschen. Quid quod etiam in pedestri oratione 
Latina talia passim reperimus? Ita ait Cicero Fin. V, 29: agros deseruif 
incultos, sicut Cat. II, 6: partem istam subseüiorum, ad quam Ule accesscrat. 
nudam atque inanem reliquerunt et Caesar B. C. III, 9: quos nuper manu- 
missos liberavcrani. Hoc autem idioma H. Schaefero auctore Hertz 
bergius adhuc prolepticum censuit, licet denominatio Schaeferiana 
iam a Bernhardyo (Synt. Gr. p. 428 not. 77) explosa sit idque summo 
iure, quoniam in hoc dicendi genere nulla inest prolepsis, sed ex
	        
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.