7«
ANALECTA CRtTICA ET EXEGETICA
Quae cum ita sint, nobis nequaquam licet mirari, quod codices
Propertiani sine ulla exceptione admodum corrupti et alii modo aliis
peiores sunt, praesertim cum cuncti aetatis sint recentissimae et iam
temporibus antiquissimis opera auctorum mendosissime describerentur,
quod praeter alios etiam Cicero 7 ) contestatur. Proinde critici Pro
pertiani sane maximis impedimentis conflictantur, sed ex his
sese longe plurimi eo expedite solent, quod librorum manuscriptorum
vestigiis paene prorsus posthabitis suum solum arbitrium sequuntur
et tamquam scripta tironum expurgantes multo minus ratione conii-
ciunt quam suam ad libidinem corrigunt. 8 9 ) Testis adeo est Lach-
mannus, utpote qui non paucas, sed plurimas in Propertii editione
Lipsiensi a se factas coniecturas in editione Berolinensi reprobaverit
et lectiones a se vehementer explosas restituerit. Hie tarnen valde
dolendum est, quod non simul etiam alium errorem et eum quidem
perquam mirabilem correxit. Dico eius celebratissimam libri secundi
in duos divisionem, cuius causam primariam (ut secundarias iam ab
Hertzbergio sat refutatas praeteream) in II, i3, 25. sq. reperit, ubi
legimus; Sat mea sat inagna est, si tres sint pompa libelli, quos ego Pcr-
sephonac maxima dona feram. Quidni autem, qui librum secundum ob
tres libelli in duos divisit, idem perinde iam librum primum elegia
decima finivit, cum in undecimae v. 19. sq. haec legeret: Ignosces
igitur, si quid tibi triste libelli attulerint fiostri atque in libro primo non
magis de pluribus quam in libro secundo de tertio sermo fieri posset?
Est vero neque liber primus neque secundus dividendus, sed tantum
vox libelli utroque loco tandem recte explicanda, quam Lachmannus
ceterique critici Propertiani omnes ad unum seats intellexerunt, cum
genitivum canninum suopte ingenio supplerent. Quam falsum enim
hocce sit supplementum, et aliunde maximeque ex I, 11, 19. sq.
apparet, quoniam sine dubio non carminum libellos, sed singula tantum
carmina Propertius ad Cynthiam mittere solebat. Idem igitur voca-
bulo libelli nihil nisi poematia designavit. “) Nimirum voces libri et
libelli saepius unumquodque vel maiusculum vel minusculum scriptum
cuiusvis argumenti indicant, veluti poemata vel poematia, epistolas
vel epistolia, orationes vel oratiunculas, cetera. Exempla sunt 1,9,13:
T ) Ad Quint. Fr. Ill, 3, 6.
8 ) Hanc artem pseudocriticam, qua studia Propertiana potius inhibentur
quam promoventur, iam Broukhusius (in praef. ad Prop. p. 2) merito ex-
agitavit, sed hodieque frustra.
9 ) Hinc simul consequitur, etiam illam opinationem post Broukhusium
et Burmannum ab Hertzbergio repetitam, a Bernhardyo approbatam, a
Baehrensio adeo amplificatam, elegiam libri secundi tertiam decimam pri
mitus in libro tertio locum habuisse posteriusque in secundum transpositam
esse, aeque esse futilem ac somnium I.achmannianum.