V^uam ingeniosus doctusque Propertius fuerit, iam inde elucet.
quod sicut Pindarus solum victores Olympiorum, Pythiorum, Ne-
meorum, Isthmiorum celebravit, item paucis tantummodo carminibus
exceptis unum dumtaxat argumentum, acerrimum suum Gynthiae (vel
Hostiae) amorem tractavit. Neque tarnen dissimulate debemus, ei
poematum suorum formam a poetis Alexandrinis mutuanti potissimum
amicam suam et materiam et spiritum suggessisse, id quod etiam ipse
ingenue confessus est. ■) At nihil prodest. ut Ovidius 2 ) ait, quod non
laedere possit idem idque etiam Propertius magno cum incommodo suo
expertus est, namque vehementissimo eius amori amica minime respon-
debat, etsi permagna munera egregiaque carmina non repudiabat. 3 )
Ille autem nihilominus se a Venere sua vulgivaga sex per annos
misere vexari passus est, quippe illud Demosthenis de Laide dictum
iwy. (oi'nvfiui iwqwii' dfia/j-itur /.ifTttf.it’ktiav 1 ) plane non recordatus. Unde
fieri non poterat, quin in amantissimi animum a Cynthia vis perni-
ciosissima exerceretur, quod facillime cognoscimus, si cum Tibulli
elegiis Propertianas comparamus. Illic enim serenitatem, hic severi-
tatem; illic suavitatem, hic asperitatem; illic tranquillitatem, hic com-
motionem; illic pelluciditatem, hic obscuritatem invenimus. Quantopere
veto Propertius Cynthiam minus earn quidem venustam quam crebro
descriptam * 5 ) adamavit, tantopere poetas Alexandrinos 6 ) veneratus atque
aemulatus est, ut saepenumero eorum dicendi genere nimis artificioso.
et recondito usus sit nosque ea, quae eloqui voluerit, vel aegerrime
vel omnino non comprehendere queamus.
') Vid. II, i init. *) Trist. II, 266. 3 ; Cfr. II, 8, n. sq.
4 ) Vid. Gell. N. A. I, 8 extr. 5 ) Cfr. I, 2, 1. sqq. et III, 24, 1. sqq.
6 ) Vid. II, 3q, 3i. sq. III, 1, 1. sqq. IV, 1, 64.