IOO
ANALECTA CRITICA ET EXEGETICA etc.
et confecit, quod Lachmannus persuasum Habens, tres heroinas Ledam
cum Helena et Clytaemnestra dictam esse, confidentius adoptavit, ut
ipse posterius animadvertit, quocirca in edit. Berol. ad lectionem vul-
gatam revertit. Hertzbergius v. 1. Ledae e pariu recepit, quam sic
exposuit: primutn (Galli amicam) love dignam et Ledae proximam ait,
deinde alteram Helenam. Sed quid de voce tribus fieri debeat, id lectori
benevolo indagandum reliquit, sicut alii vv. dd. eidem Clytaemnestram
in verbis Propertianis reperiendam, quamvis Ledae partu dumtaxat
solam Helenam designet atque Clytaemnestra, fortissima ilia quidem
Tyndaridarum, hue omnino non pertineat, ubi de venustate agitur.
Sine dubio autem vocabula una tribus breviorem eorum, quae ante-
gressa sunt, summam non sine gravitate subiunctam continent, qua-
propter eadem simpliciter ita est complenda; una tribus vel digna vel
proximo vel gratior. Haud dissimilis inest ellipsis in Verg. Ed, V.
princ.: Boni quoniam convenimus am bo, tu calamos inflare leves, ego
dicere versus.