94
AXAT.F.CTA CRITICA KT EXEGETICA.
oppositus (cfr. Ovid. Tr. III, 7,42), ita ut sequentibus verbis tuoamore
Propertii amor erga Cynthiam et voce notam non consignatio [Ein
schreibung) sed macula (Brandmal, uti in III, 11, 36) indicetur. Cfr.
II, 24, 7. lam vero quid tandem verba in extreme amore valeant? Se
cundum dicendi genus et pervulgatum et notissimum poeta nihil aliud
dixit nisi in amoris extremitate (i. e. in amoris gradu infimd). Similiter
scripsit in I, 20, 2g et 5o sub extrema ala et ab extremis fontibus. Ce-
terum ecquis hic non minus quam in versu primo ecquid vim habet
affirmandi, sonat igitur /tonne quis. Cfr. Hör. Sat. II, 7, 34.sq.: Epquis
audit: et Epist. I, 18, 82. sq.: Ecquid ad te post paulla Ventura pericula
senfis:
Ibid. 17. sq. Elan quia perspecta non es mihi cognita fama,
Sed quad in hac omnis partc timetur amor.
Sine ulla caussa idonea Lachmannus veretur pro omnium Cdd.
scriptura timetur supposuit, sed errore suo posterius inlellecto timetur
in edit. Berol. restituit, quod Jacobus studuit defendere. De am-
bobus autem criticis Hertzbergius ait: „non de Cynthiae amore, sed
de aliorum virorum amoribus poetam loqui praetervideruntS Immo
vero poeta hoc loco (brevius sane et lenius quam in II, 24, 5. sqq.)
solius Cynthiae amorem carpere voluit atque caussam, quod omnis
amor timeatur, ideo tantummodo interseruit, ut suum ipsius timorem
nonnihil absconderet. Hunc tarnen in versu vicesimo haud infitiatus
est, unde hexametrum nostrum perinde atque I, 2, 25 ex mera ironia
constare dilucide apparet. Quid autem Propertius verbis in hac partc
designaverit? De eo vv. dd. vehementer dissentiunt, quippe Lach
mannus fidem dictam esse iudicat. Jacobus contra mirabiliter de op-
pidulo Baiis, quasi hue omnis amor confluxerit, cogitat et Hertz
bergius interpretatur in dieser Gefahr. Verumtamen hac pronomine
ad aliquid proximum, quod est fama. sat perspicue dirigimur, qua-
propter in hac parte plene est in hac famae parte. Verte ergo tria illa
vocabula in dieser Hinsicht et contende Hör. Carm. III, 3, 38. sq.;
qualibet exsules in partc regnanto beati.
Ibid. 21. sq. An mihi non rnaior carae custodia tnatris,
Aut sine te vitae cur a sit ulla meaer
Multi Lb. MSS. an mihi non praestant, nonnulli at mihi non, alii
an mihi sit vel aut mihi sit. Coniectata sunt ah mihi non, an mihi nunc,
hand mihi sit et in pentametro haud sine te. nam mihi non, alia. Om
nium tarnen commentorum nullum est laudabile, neque ulla correctione
indigemus, siquidem lectionem, quam iam Burmannus merito probavit,
at mihi non adoptamus recteque intelligimus. Propertius enim, ut satis
liquet, timorem. suum modo memoratum hocce disticho amplius