Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

PANEGYRICA.

prae impotenti ira conseruatum. Ita-
que urbes moriuntur cultissimae, mu-
tantur, et exuruntur. quae vero ho-
die permultarum facies urbium in Eu-
ropa, aut potius Germania sit, profe-
cto cunctis testatissimum Quot, quaeso
vos, Auditores splendidissimi, urbes in-
clitae vetustate, famaque conditorum
destitutae sunt? quot loca, quae florue-
runt rebus antea omnibus, conuulfa
iam ex suis sedibus, spoliata, et inter gra-
vissimos bellorum fluctlus protrita, et
conculcata? qaot musarum periucunda
delubra euersa, et quantae querimoniae
passim nunc audiuntur? Has calamitates,
et tempestates, quibus urbes quondam
pulcerrimae, ornatissimaeque adflictae
sunt, quando quis penitius paullo con-
fiderat, non potest non cunctis indole-
re sensibus: et quando contra videt, et
ad animum serio reuocat, DEUM pro
infinita bonitate, et indulgentia patriam
urbem, principem, et patriae patrem,
inter tanta mala, et exscisiones aliarum
conseruasse, laetari maxime, exultare, et
salutaria in posterum quaeque a DEO

B pro-
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.