Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

ORATIO

morabile in aliis Massilia, cuius magna
semper fuit gloria, et praedicatio suppe-
ditare potest testimonium: etenim non
solum ibi salutares leges in re publica;
sed etiam castissimae disciplinae obser-
vabantur: quare libentius proficisceban-
tur eo Romani, ut doctrina omni conde-
corarentur: studiosorum saepius etiam
frequentia imminuit Athenas, et palmam
fecit dubiam: sed conticescunt tem-
pestate hac praeclara studia, et trucu-
lenta dominatur barbaries. Elegantissi-
marum artium magistrae, et inuentrices
Athenae, urbs fandi, et eloquentiae nu-
trix, philosophorum mater, doctrina-
rum, et diuitiarum omnium copia prae
cunctis urbibus exornata , cultum o-
mnem hodie perdidit. Neque uno du-
ce, aut tyranno urbs haec Graeciae pri-
maria pessum data, variis fuit tempori-
bus obnoxia cladibus, et infortuniis;
adeo ut vix nomen suum retineat, et Sa-
thines adpellitetur. atque sacri quid-
quid ibi, amoenive incensum est: diru-
ta non tecta solum , sed etiam sepulcra;
nec diuini, humanive iuris quidquam.

prae
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.