Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

ORATIO

Thebas celebres & splendescentes variis
studiis reddiderunt: sed maiori est ho-
nori, atque immortali gloriae BEROLI-
NO, dum FRIDERICUS WILHELMUS, in-
comparabilis prorsus Elector, Ele-
ctoralem sedem ita ampliauit, nouis-
que circumdedit munitionibus: & illam
laudatam FRIDERICIWERDERAM, ante hac
extra moenia positam, flumine Sprauo
totiens inducto, complectuntur. Et cum
incolarum numerus praeter modum
cresceret, nouum oppidum est adiun-
ctum, a DOROTHEA secunda Electorali
coniuge nuncupatum, quod seni tilia-
rum in quincuncem digestarum ordi-
nes insigniter exornant. BEROLINUM,
FRIDERICO WILHELMO imperitante, no-
vis, atque ornatissimis aedibus ita coe-
pit enitescere, ut paullatim vetere oblit-
terata facie, ea merito inter pulcerrimas
magnificentissimasque Germaniae ur-
bes referri debeat. In Augusti, et Tra-
iani optimorum principum virtutibus
censetur, quod sub horum Roma impe-
rio e lateritia facta sit marmorea: et
quod hic per orbem terrarum, siue pro-

vin-
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.