Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

PANEGYRICA.

primum tam commodo ad regendas
prouincias, quam feraci humanis neces-
sitatibus, et omnifariae delectationis
adfluxu eminet, ut prudentia conditoris
non possit non magnopere dilaudari.
E regione coecorum Byzantinae illius
magnae urbis auctores aedificare iube-
bat oraculum Delphicum; nempe Chal-
cedonis, quae cum ostium maris, et in-
comparabilem commercii copiam ne-
glexisset, recte spectatoribus caecutiisse
videbantur Chalcedonii. Nostra Regia
Mesomarchiae Metropolis circum sese
cunctas ut bona mater contuetur, ne,
quod Persarum Reges solebant, quouis
trimestri Principes nostri mutarent se-
des statas. Aere praesertim tam puro
et facili, ut rarissime morbi, mortesque
deplorentur. Ac utut tellus sabulosa
videatur culturam respuere, eadem ta-
men in fruges, fructusque mirifice lu-
xuriat, nec uspiam regionem amplio-
rem, hortos laetiores, et viridaria grati-
ora conspicemini. Hac ex re rectissima
habetur ratio aedificandarum urbium,
quando prouide circumspicitur; an sint

D sitae
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.