Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

PANEGYRICA.

ioresque adpetierunt res, contra sena-
tum publicum: quibus vero interueni-
ebat Fridericus Marchio tumultibus,
urbem tranquillabat, et imponebat ar-
cem; constituebatque ita omnia, ut ci-
ves amplius haud possent ferocire. iuste
igitur quando procax libertas floren-
tes rectis urbes legibus miscere cupit,
compescenda; et durius licentiae fre-
num iniiciendum. Atque vero tunc vi-
dere et sensere demum sibi minus con-
ciliati omnes, quantum malum fit; nec
non miseria ciuilis furor, et discordia:
rectorem interea Berlinenses suscepere,
dum libertati suae nullum posuere mo-
dum exemplo futuri similibus ciuitati-
bus, ne se per licentiam insolentius effe-
rant. ltaque nihil magis ad prosperi-
tatem communium urbium interest,
quam viuere aequaliter; agnoscere
quemque sui gradum ordinis, et prae-
rogatiuam. ea dum in obliuionem trans-
eunt, ut vel gubernatores permissa sibi
male ac iniuste utantur potestate; vel
minores libertate quoque nimia lasciui-
ant, venit rerum arbiter aliunde: ad hoc

enim
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.