Path:
Text

Full text: Oratio Panegyrica in sempiternam laudem atque Magnificentiam Berolini reginae urbium in Germania ... / Rittner, Samuel

PANEGYRICA.

gi. Quare plures vituperabunt me, cur
haec vero audeam; aut omittam illa,
quae in urbe sint praecipua; itemque
cur ista copiose, et abundanter non
commemorem: alii, quod ominor, cri-
minabuntur, cur percenseam haec tam
ieiune, et exiliter; illa contra non or-
nate, et polite. porro alii sine dubitatio-
ne obiicient, cur adtingam ea, quae iam
summi, et eloquentissimi homines con-
signassent litteris, aeternisque conse-
crassent monimentis. Sed his insimu-
lantibus propono pietatem, qua trahor
in patriam urbem, ac consolor me ve-
stra, Auditores, benignitate; et quod in
rebus arduis perficiendis, gloriae duca-
tur etiam, et voluisse, et curasse, et studu-
isse. Ea propter dicam primum, quan-
ta maxima tamen potero breuitate, de
felici ortu BEROLINI: nolo autem adferre
in praesenti verbosius, quae sunt paullo
antiquiora, quibusque pleni scripto-
res rerum praeteritarum: omnino
praesentia tanta sunt, ut non reperiam
facile, quemadmodum huius institutae
expediam orationis exitum. Quod igi-

C tur
Top of page

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.